Livius, 2. Buch, Die Heldentat der jungen Cloelia
Lateinische Bibliothek
Livius, ab urbe condita 2, 13
Cloelia, das tapfere Mädchen
Ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. | honorata virtute: Abl.abs., bezogen auf die Ehrungen, die Mucius Scaevola für seine Tapferkeit erhalten hatte excitatae: erg. sunt obses/opses, obsidis, m. oder f.: Geisel (siehe Erläuterung am Kopf der Seite) forte: zufällig frustrari: täuschen custos, custodis, m.: die Wache tranare: hinüberschwimmen sospes, sospitis: sicher, unverletzt |
|---|---|
Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam. Alias haud magni facere. | oratores: die Botschafter regi: Lars Porsinna, der etruskische König haud magni facere: sich wenig aus etwas machen (Genitivus pretii) |
deinde in admirationem versus supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum. | supra: oben genannt Coclites Muciosque: Helden, deren Geschichten Livius in ab urbe condita 2, 10-13 erzählt prae se ferre : zeigen, bekannt machen pro rupto habere: als gebrochen ansehen deditam: übersetzen Sie diese Partizipialgruppe mit einem Konditionalsatz. quemadmodum: wie deditam (von dedere, dedo, dedidi, deditum): zurückgeben |
Utrimque constitit fides et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum, sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit. ipsa, quos vellet, legeret. | utrimque: auf beiden Seiten fides (fidei, f.): hier : das Versprechen consisto, consistere, constiti: feststehen constitit: es (d.h. das Versprechen) wurde eingehalten pignus, pignoris, n.: das Pfand ex foedere: in Übereinstimmung mit dem Vertrag donare: beschenken. 'Donare' wird transitiv konstruiert: dono amicum vino: ich beschenke den Freund mit Wein legere: (hier) auswählen. Übersetze: Sie solle… |
|---|---|
Productis omnibus elegisse impubes dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat eam aetatem potissimum liberari ab hoste, quae maxime opportuna iniuriae esset. | impubes: die Kinder, die Jugendlichen probabilis, probabile : angemessen. Die Entscheidung, gerade die jungen Geiseln zu befreien, war für ein junges Mädchen eher angemessen, als z.B. die jungen Männer freizubekommen, weil die Kinder Übergriffen besonders schutzlos ausgesetzt waren. potissimum: besonders opportunus: (hier) ausgesetzt, ausgeliefert |
Pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere: in summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo. | redintegrare: wiederherstellen donavere = donaverunt. Zur Konstruktion von donare vgl. Anmerkungen zum vorigen Satz. |
