Seneca, Epistulae morales 44: Über den wahren Adel
Seneca, epistulae morales ad Lucilium 44 |
|---|
Über den wahren Adel
[Seneca epistulae morales 44, 1] Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse naturam prius, Si quid est aliud in philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit; omnes, si ad originem primam revocantur, a dis sunt. | pusillus: der Knabe, der kleine Junge stemma, stemmatis, n.: der Stammbaum |
|---|---|
[44, 2] Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria; at mehercules multis quattuordecim clausa sunt, bona mens omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles. Nec reicit quemquam philosophia nec eligit: omnibus lucet. | quattuordecim: die ersten 14 Reihen im Theater, die den Rittern vorbehalten waren lucere, luceo, luxi: leuchten |
[3] Patricius Socrates non fuit; Cleanthes aquam traxit et rigando horto locavit manus; Platonem non accepit nobilem philosophia sed fecit: quid est quare desperes his te posse fieri parem? Omnes hi maiores tui sunt, si te illis geris dignum; geres autem, | Kleanthes: einer der Gründer der stoischen Lehre |
[4] Omnibus nobis totidem ante nos sunt; nullius non origo ultra memoriam iacet. Platon ait neminem regem non ex servis esse oriundum, neminem non servum ex regibus. Omnia ista longa varietas miscuit et sursum deorsum fortuna versavit. | sursum deorsum: nach oben und unten versare: verbum intensivum zu vertere; also: wenden |
[44, 5] Quis est generosus? ad virtutem bene a natura compositus. Hoc unum intuendum est: alioquin si ad vetera revocas, nemo non inde est, ante quod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series. Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus; nemo in nostram gloriam vixit, nec quod ante nos fuit, nostrum est: animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere. | generosus: adlig alioquin: im Übrigen sordidus: schmutzig atrium: Adlige hatten im Arium ihres Hauses Bilder ihrer Ahnen aufgestellt |