Seneca, Epistulae morales 62: Wie man Ablenkung vermeidet
Seneca, Epistulae morales 62 |
|---|
Wie man Ablenkung vermeidet
[epistulae 62, 1] simulant occupationes et augent et ipsi se occupant. Vaco, Lucili, vaco, et ubicumque sum, ibi meus sum. | turba: die Menge, die Masse augere: (hier:) übertreiben vacare, vaco: ich habe nichts zu tun, ich bin frei, habe Zeit |
|---|---|
Rebus enim me non trado sed commodo, nec consector perdendi temporis causas; | tradere, trado, tradidi, traditum: (hier:) sich ausliefern commodo: ich stelle mich (für eine gewisse Zeit) zur Verfügung consector: ich suche, verfolge |
et quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo salutare converso. | in quocumque loco: an welchem Ort auch immer salutaris, salutare: nützlich, heilsam |
2. Cum me amicis dedi, non tamen mihi abduco nec cum illis moror, quibus me tempus aliquod congregavit aut causa ex officio nata civili, sed cum optimo quoque sum; ad illos, in quocumque loco, in quocumque saeculo fuerunt, animum meum mitto. | sibi abducere: sich selbst untreu werden officium civile: politische Aufgabe |
3. Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror. Quidni admirer? vidi nihil ei deesse. Contemnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest: brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est. | Demetrius: ein kynischer Philosoph und Zeitgenosse Senecas conchyliati: die Leute mit den Purpurstreifen = die Senatoren (von conchylium: die Purpurschnecke) seminudus: halbnackt; dies verdeutlicht die Bedürfnislosigkeit des Demetrius quidni m. Konj.: warum nicht? contemptus, contemptūs m: die Verachtung |
Demetrius autem noster sic vivit, non tamquam contempserit omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit. Vale! | tamquam: als ob |