Cicero, De finibus bonorum et malorum, 2, 80: Fortsetzung der Kritik an Epikur
Lateinische BibliothekM. Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum: Über das höchste Gut und das schlimmste Übel |
|---|
Cicero, De finibus bonorum et malorum 2, 80-82 (Auszüge): Kritik an der epikureischen Theorie der Freundschaft
[80] Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum, quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. Non quaeritur autem, quid naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae. Ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus. | praetermittere: vermeiden consentaneus: passend disciplina: die (philosophische) Lehre ratio: der Grundsatz funditus: völlig, von Grund auf in caelum efferre: in den Himmel heben |
|---|---|
‚At coluit ipse amicitias.’ Quis, quaeso, illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? De ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. Sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit, tamen, si haec vera sunt – nihil enim affirmo –, non satis acutus fuit. | quaeso: bitte comis: umgänglich levitas, levitatis, f. (von levis: leicht):die Leichtfertigkeit perversitas: die Verkehrtheit maledicta, maledictorum, n.: die Verwünschungen insectari: verfolgen |
[82] …Illa videamus, quae a te de amicitia dicta sunt. E quibus unum mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli ob eamque rem colendam esse, quod, <quoniam> sine ea tuto et sine metu vivi non posset, ne iucunde quidem posset. Satis est ad hoc responsum. Attulisti aliud humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quod sciam, primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis. Hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio, quod dant. Mihi enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec quaesita voluptate. | divellere: trennen, losreißen recentior: neuer multimodis: auf verschiedene Weise dare: hier: behaupten |
|---|