Cicero, De finibus bonorum et malorum, 2, 83: Fortsetzung der Kritik an Epikur
Lateinische BibliothekM. Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum: Über das höchste Gut und das schlimmste Übel |
|---|
De finibus 2, 83-85: Die Kritik an der epikureischen Theorie der Freundschaft
[2, 83] id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates percipiendas maxime pertinere. Hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. | ponere: erwähnen foedus, foederis, n: der Bund animatum esse: gesinnt sein voluptates percipere: Lust gewinnen aequitas: die Billigkeit modestia: die Mäßigkeit gratis: ohne Nutzen |
|---|
An vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus? | emolumentum: der Vorteil caritas: die Liebe, die liebende Gesinnung fundus: das Landgut insula: das Miethaus. Dieser Satz setzt voraus, dass die Gesprächspartner reiche Adlige oder Ritter waren, die von den Erträgen aus Landgütern oder Mietshäusern lebten. anteponere: vorziehen |
|---|
[2, 84] Licet hic rursus ea commemores, quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. Non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi et sententiae suae dicere. "Utilitatis causa amicitia est quaesita." Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria? Collige omnia, quae soletis: "Praesidium amicorum." Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus amicitiis praesidii. Iam contemni non poteris. Odium autem et invidiam facile vitabis. Ad eas enim res ab Epicuro praecepta dantur. … | licet wird hier ohne verbindendes 'ut' mit einem zweiten Verb im Konjunktiv verbunden (commemores) commemorare: sich erinnern conveniens m. Dat.: passend zu ratio et sententia: die Lehre Triarius: einer der Gesprächspartner Puteolis granaria: die Kornspeicher von Puteoli (Hafenstadt in Süditalien) soletis: ergänze 'dicere' |
|---|---|
2, 85. Vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. Me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus. | metiare = metiaris, von metiri: messen praedium: das Landgut ames oportet: hier wird oportet nicht mit AcI, sondern mit dem Konjunktiv Präsens verwendet. |
