Cicero, De re publica 1, 24, 38: Die Staatsdefinition
Lateinische BibliothekM. Tullius Cicero: De re publica |
|---|
De re publica 1, 24, 38: Über das Definieren und über die Definition des Staates
Übersetzung | Übersetzungshilfen und Kommentar |
|---|---|
[De re publica 1, 24, 38 ] Quod si convenerit, tum demum decebit ingredi in sermonem; numquam enim, quale sit illud, de quo disputabitur, intellegi poterit, nisi, quod sit, fuerit intellectum prius. Quare quoniam de re publica quaerimus, hoc primum videamus, quid sit id ipsum, quod quaerimus. | convenit: es findet Zustimmung 'quod sit' bildet einen vollständigen Nebensatz fuerit intellectum: dieser Ausdruck kann wie 'erit intellectum' übersetzt werden. |
Nec enim hoc suscepi, ut tamquam magister persequerer omnia, neque hoc polliceor me effecturum, ut ne qua particula in hoc sermone praetermissa sit." Tum Laelius: "Ego vero istud ipsum genus orationis, quod polliceris, expecto." | tamquam: wie persequi: darlegen particula: der kleinste Bestandteil |
[De re publica 1, 25, 39] "Est igitur", inquit Africanus, "res publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus. | coetus:, coetus, m.: die Zusammenkunft quoquo: von quisquis: welcher auch immer congregare: vereinigen sociare: verbinden, vereinigen |
Eius autem prima causa coeundi est non tam inbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi congregatio; non est enim singulare nec solivagum genus hoc, sed ita generatum, ut ne in omnium quidem rerum affluentia[…] | non tam … quam: nicht so sehr … wie imbecillitas: die Schwäche congregatio: die Vereinigung singulare: vereinzelt, einsiedlerisch solivagus: einzeln lebend, alleine umherziehend generare: erschaffen der Rest des Satzes fehlt. |