Sallust: Coniuratio Catilinae 58:
C. Sallustius Crispus
Catilinae coniuratio 58
Aus Catilinas Rede vor seinen Anhängern
| Text | Übersetzungshilfen und Erläuterungen |
|---|---|
58.1. Conpertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. | conpertum habere: wissen, in Erfahrung gebracht haben |
| 58.2. Quanta quoiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit. 58.3 Sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem. | quoius = cuius |
| 58.4 Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem adtulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. | socordia: die Unentschiedenheit Lentulus: P. Cornelius Lentulus Sura, einer der Mitverschwörer. Er war im Jahr 63 Prätor und war nach dem Auszug des Catilina der Vertreter der Verschwörung in Rom. Er wurde noch während seiner Prätur hingerichtet. opperior: warten nequivi ist Perfekt von nequio: nicht können |
58.5 Nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis. | iuxta mecum: so wie ich |
58.7 Quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. 58.9 Si vincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; 58.10 si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient: neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. | uti = ut |
58.11 Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum. | certare: kämpfen |
58.13. Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare: 58.14. quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. 58.15. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit. | licuit / potuistis: Die lateinische Sprache wählt bei vergangenen und nicht gewählten Möglichkeiten die logische Lösung und zieht daher den Indikativ vor: ihr konntet (aber habt es nicht gemacht). Das Deutsche verwendet den Konjunktiv Irrealis: ihr hättet können. |
58.16. Nam in fuga salutem sperare, quom arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. | quom = cum |