Sallust: Coniuratio Catilinae 51, 37-43
C. Sallustius Crispus
Catilinae coniuratio 51, 37-43:
Die Verschwörung des Catilina
Aus Caesars Rede vor dem Senat
| Text | Übersetzungshilfen und Erläuterungen |
|---|---|
51.37 Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere; neque illis superbia obstat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. | obstare, quo minus: im Wege stehen, jemanden an etwas hindern |
51.39 Sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvortebant in cives, de condemnatis summum supplicium sumebant. 51.40 Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est. 51.41 Hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novom consilium capiamus, in primis magnam puto. | Sed eodem...: Subjekt ist weiterhin 'maiores nostri'. novom = novum |
51.42. Profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. 51.43 Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? Minume. Sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent; neu quis de iis postea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum." | opes: die Mittel |
