Cicero, De officiis 1, 42 – 47: Über die Wohltätigkeit
Cicero, De Officiis 1, 42 – 47Über die Wohltätigkeit |
|---|
Einführung in die Darstellung der Wohltätigkeit
Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ac de liberalitate dicatur. Qua* quidem nihil est naturae hominis accommodatius*, sed habet multas cautiones*. | Qua quidem… : qua steht im Ablativus comparationis. accommodātus cautiō, cautiōnis, f. |
|---|---|
Videndum est enim, primum ne obsit* benignitas et iis ipsis*, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris, deinde ne maior benignitas sit quam facultates, tum, ut pro dignitate cuique tribuatur; id enim est iustitiae fundamentum, ad quam haec referenda* sunt omnia. | et iis ipsis: et muss mit dem folgenden et vor ceteris zusammengenommen werden. Diese beiden et bedeuten „sowohl …. als auch“. Übersetzen Sie ceteri mit „die übrigen Leute“. primum … deinde … tum: zuerst, dann, schließlich (im Sinne von erstens, zweitens, drittens) cuique: von quisque – jeder (Grundwortschatz) |
| Nam et qui* gratificantur* cuipiam*, quod obsit illi, cui prodesse velle videantur, non benefici neque liberales, sed perniciosi* assentatores* iudicandi sunt, et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, ut si in suam rem aliena convertant*. | nam et qui: Dieser Relativsatz hat kein Bezugswort (siehe Erläuterungen zum Relativsatz). Man muss also ii (diejenigen) ergänzen: Denn auch diejenigen, die ... Andere Übersetzungsmögkichkeit: Wer … grātificārī, grātificor, grātificātus sum quispiam: jemand assentātor, assentātōris, m. in suam rem convertere |
Wohltätigkeit darf nicht schaden
Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates*, quod qui benigniores volunt esse, quam res* patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi* sunt in proximos. Quas enim copias his et suppeditari* aequius est et relinqui*, eas transferunt ad alienos. | facultātēs rēs iniūriōsum esse (mit in und Akkusativ): sich gegenüber jemandem ungerecht verhalten quas enim copias: Das Bezugswort steht hier im Relativsatz selbst. Beim Übersetzen muss man es vor den Relativsatz stellen: Die Güter, die sie… suppeditāre relinquere, relinquō, relīquī, relictum |
|---|---|
Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi* per iniuriam, ut ad largiendum* suppetant* copiae. Videre etiam licet plerosque* non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut benefici videantur facere multa, quae proficisci* ab ostentatione magis quam a voluntate videantur. | auferre, auferō, abstulī, ablātum largīrī: siehe oben bei 1, 43 suppetere, suppetō, suppetīvī, suppetītum plerīque: die meisten proficīscī, proficīscor, profectus/profecta sum ostentātiō, ostentātiōnis, f. |
Talis autem simulatio* vanitati* est coniunctior* quam aut liberalitati aut honestati. | simulātiō, simulātiōnis, f. vānitās, vānitātis, f. coniunctus: verbunden, ähnlich |
Verdient jedermann Wohltätigkeit?
[1, 45] Tertium est propositum, ut in beneficentia dilectus esset dignitatis; in quo et mores eius erunt spectandi, in quem beneficium conferetur, et animus erga nos et communitas ac societas vitae et ad nostras utilitates officia ante collata. | dilēctus, dilēctūs, m. officia / beneficia cōnferre (cōnfero, contuli, collātum ergā (Präposition m. Akk.): gegen, gegenüber officia … collāta: Achten Sie auf die syntaktische Konstruktion. |
|---|---|
| Quae ut concurrant omnia, optabile est; si minus, plures maioresque causae plus ponderis habebunt. | concurrere, concurrō, concurrī, concursum plūs ponderis: pondus, ponderis, n. |
| Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur, si sunt simulacra* virtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio* virtutis appareat. | |
|---|---|
Existimo autem colendum esse ita quemque* maxime, ut quisque maxime virtutibus his lenioribus* erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta sunt, iustitia. Nam fortis animus et magnus in homine non perfecto nec sapiente ferventior* plerumque est, illae virtutes autem bonum virum videntur potius attingere*. Atque haec in moribus*. | quisque: jeder ita maxime … ut: umso mehr, je mehr fervēns, ferventis: ungestüm, wild, aufbrausend haec in moribus: ergänze sunt. Mores: die Charaktereigenschaften |
Wohltätigkeiten müssen zurückerstattet werden
| [1, 47] De benivolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud est in officio, ut ei plurimum tribuamus, a quo plurimum diligamur, sed benivolentiam non adulescentulorum* more ardore* quodam amoris, sed stabilitate potius et constantia iudicemus. | adulescentulus |
|---|---|
Sin erunt merita*, ut non ineunda*, sed referenda sit gratia*, maior quaedam cura adhibenda est; nullum enim officium referenda gratia* magis necessarium est. | sin erunt merita: Mit den merita sind die Verdienste gemeint, die der andere einem selbst gegenüber geleistet hat. grātiam inīre referendā grātiā steht im Ablativus comparationis (Ablativ des Vergleichs) |