Cicero, De finibus bonorum et malorum 1, 43: Fortsetzung
Lateinische BibliothekM. Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum |
|---|
De finibus 1, 43 – 45
Die Lehre Epikurs befreit von den überflüssigen Begierden
Erklärung zu den Übersetzungshilfen
Text | Übersetzungshilfen |
|---|---|
[De finibus 1, 43, zweite Hälfte] Sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat. | maestitia, maestitiae, f. non sinere (sinō, sīvī, sītum |
Qua praeceptrice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore restincto. | praeceptrix, praeceptricis, f. restinguere, restinguō, restīnxī, restīnctum : löschen, auslöschen |
Cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam. | |
[De finibus 1, 44]
nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios homines caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant. | discidium, discidiī, n. sēditiō, sēditiōnis, f. nāscī, nāscor, nātus sum foris: draußen; hier: in der Öffentlichkeit, unter den Menschen iactant … incurrunt … dissident … discordant: Subjekt sind die oben genannten cupiditates, deren Wirkung hier wie die von handelnden Personen beschrieben wird. inclūdere, inclūdō, inclūsī, inclūsum: einschließen dissidēre (dissideō |
Ex quo necesse est vitam amarissimam effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore finibus naturae contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere. | amārus amputāre: beschneiden circumcīdere, circumcīdō, circumcīdī, circumcīsum: ausschneiden, herausschneiden inānitās. inānitātis, f. finibus ist (alsAblativus causae) von contentus abhängig, übersetze: zufrieden mit |
[45] Quae partitio est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior quam illa, qua est usus Epicurus? | partitio: die Einteilung. Quae und partitio sind kongruent; also wird quae hier als adjektivisches Fragepronomen verwendet; siehe die Hinweise zur Übersetzung des Relativpronomens. |
Qui (1) unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales et necessariae, (2) alterum, quae naturales essent nec tamen necessariae, (3) tertium, quae nec naturales nec necessariae. | qui: dieser. Relativer Satzanschluss. Siehe dieHinweise zur Übersetzung des Relativpronomens. genus pōnere (pōnō, posuī, positum |
| Quarum ea ratio est, ut necessariae cupiditates nec opera multa nec impensa expleantur. | ratiō, ratiōnis, f. explēre, expleō, explēvī, explētum |
Ne naturales cupiditates quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabiles et terminatas habet. | dēsiderāre: erfordern, verlangen parabiles (Akk. Pl. termināre: begrenzen habēre hier: bereithalten |
| Inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest. |
Ergänzungen zu diesem Arbeitsblatt
Vorschläge zur inhaltlichen Auseinandersetzung
| naturales | non naturales | |
|---|---|---|
| necessariae | ||
| non necessariae |