Scipio rechtfertigt sich nicht (Gellius, Noctes Atticae 4, 18)
Zum historischen Hintergrund
Hinweise zur Arbeit mit dem Dokument
Text mit Vokabelangaben
3. Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat: | eum: gemeint ist Scipio ad populum: beim Volk oder vor dem Volk Antiochus: Antiochus III. KommentarErläuterung zu Antiochus IIIEs ging um Gelder, die Scipio und sein Bruder im Syrisch-Römischen Krieg erbeutet hatten.Vgl. die Tabelle zur römischen Geschichte. grātiōsus, grātiōsa, grātiōsum nomine: im Namen crimini dare: zum Vorwurf machen |
|---|---|
„Memoria,“ inquit „Quirites, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi inspectabilem. Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum.“ | diem esse: Gemeint ist der Jahrestag der Schlacht bei Zama, siehe die Einleitung zu diesem Text. parere, pariō, peperī, partum inspectābilis, inspectābile adversum (Präposition m. Akk.): gegenüber nebulō, nebulōnis, m. ingrātus: undankbar Iovi optimo maximo: gemeint ist der Iuppiter-Tempel auf dem Kapitol. Siehe die Einleitung zu diesem Abschnitt und den Plan des Forum Romanum. grātulātum īre: um zu feiern (Supinum mit finalem Sinn) |
4. - 5. Id cum dixisset, avertit et ire in Capitolium coepit. Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est. | āvertere, āvertō, āvertī, āversum contiō, contiōnis, f. sententiam ferre: abstimmen aedes, aedium, f. (Pluralwort) |
7. Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet. | Petilii quidam: zwei Volkstribunen, die beide Petilius hießen M. Cato: M. Porcius Cato (Censorius): M. Porcius Cato KommentarM. Porcius CatoCato: M. Porcius Cato, Politiker und Zeitgenosse der Scipionen, der für seine Sittenstrenge bekannt war. Siehe den Eintrag in der Tabelle zur römischen Geschichte. ut aiunt: wie man sagt, angeblich. Für diesen Einschub muss man bei der Übersetzung eine geeignete Stelle im Satz suchen. inmittere, inmittō, inmīsī, inmissum Antiochina: von Antiochus (Antiochus III.) rationem redere (mit Genitiv): Rechenschaft ablegen (über etwas) |
|---|---|
8. Fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus. | legatus: der Legat (ein militärischer Rang, etwa „Unterfeldherr“) |
9. - 10. Ibi Scipio exsurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae; illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur. | prōlātum von prōferre, prōferō, prōtulī, prōlātum sinus, sinūs, m.: der Bausch (der Toga; der Bausch konnte wie eine Tasche verwendet werden) ratiō, ratiōnis, f. illātum von īnferre, īnferō, intulī, illātum |
11 – 12 „Sed enim id iam non faciam“, inquit, „nec me ipse afficiam contumelia“ eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit aegre passus, quod, cui salus imperii ac rei publicae accepta ferri deberet, rationem pecuniae praedaticiae posceretur. | sed enim: jedenfalls iam non = non iam: nicht mehr contumeliā afficere cōram: vor aller Augen, öffentlich discindere, discindō, discīdī concerpere, concerpo, concerpsi aegre passus, quod ...: weil er sich darüber ärgerte, dass … cui salus ... deberet: dem man für die Rettung des Reiches und des Staates hätte danken müssen pecunia praedaticia : das Beutegeld (von praeda: die Beute) |