Cicero, De officiis 3, 46 – 49. Zur Frage des gerechten Krieges, Teil 2
Cicero, De Officiis 3, 46 – 49: Über den gerechten Krieg, |
|---|
Über den gerechten Krieg: Sind Grausamkeit und Lüge im Krieg erlaubt, wenn sie doch nützlich scheinen?
[De officiis 3, 46] Cum igitur id, quod utile videtur in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur, iaceat utilitatis species, valeat honestas. | iacere, iaceo, iacui: darniederliegen, geschlagen sein species, speciei, f.: der Schein, das Scheinbild |
|---|---|
Cum autem in amicitia, quae honesta non sunt, postulabuntur, religio et fides anteponatur amicitiae. […] | postulare: fordern, suchen |
Sed utilitatis specie in republica saepissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri; | Corinthi: Cicero spielt hier auf die vollständige Zerstörung Korinths durch die Römer im Jahr 146 v. Chr. an. Korinth hatte sich nach dem zweiten makedonischen Krieg dem Widerstand gegen Rom angeschlossen. disturbatio, disturbationis, f.: die Zerstörung |
durius etiam Athenienses, qui sciverunt, ut Aeginetis, qui classe valebant, pollices praeciderentur. | Athenienses: Die Athener hatten die Bewohner der griechischen Stadt Aigina (lat. Aegina) 431 v. Chr. versklavt, nachdem sie sie besiegt hatten. scire: hier: beschließen valere: mächtig sein pollex, pollicis, m.: der Daumen praescindere: abschneiden, abschlagen |
Hoc visum est utile; nimis enim imminebat propter propinquitatem Aegina Piraeo. | Piraeus: Halbinsel bei Athen, auf der der athenische Hafen angelegt war. |
Sed nihil, quod crudele, utile; est enim hominum naturae, quam sequi debemus, maxima inimica crudelitas. | utile: ergänze 'est'. |
[De officiis 3, 47] Male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres nostros, Papius nuper. | peregrini: die Fremden exterminare: ausweisen Pennus: Volkstribun 146 v. Chr. C. Papius: Volkstribun 65 v. Chr. |
Nam esse pro cive, qui civis non sit, rectum est non licere, quam legem tulerunt sapientissimi consules Crassus et Scaevola. Usu vero urbis prohibere peregrinos sane inhumanum est. | quam legem: das Bezugswort ist hier in den Relativsatz hineingezogen. vgl. die Übersetzungshilfen zum Relativsatz. Crassus et Scaevola: Cicero spielt hier auf ein Gesetz aus dem Jahr 95 v. Chr. an. |
Plena exemplorum est nostra res publica cum saepe, tum maxime bello Punico secundo, quae Cannensi calamitate accepta maiores animos habuit quam umquam rebus secundis; nulla timoris significatio, nulla mentio pacis. Tanta vis est honesti, ut speciem utilitatis obscuret. | calamitas, calamitatis, f.: die Niederlage significatio, significationis, f.: das Anzeichen mentio, mentionis, f.: die Erwähnung obscurare: verdunkeln |
Lüge und Betrug im Krieg
[De officiis 3, 48] Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuerentque, ut urbe relicta, coniugibus et liberis Troezene depositis, naves conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem sequi videbatur, sed ea nulla erat repugnante honestate. | Athenienses… Persae: im Kampf gegen die Perser 480 v. Chr. Troezen: Troizen, eine Stadt auf der griechischen Halbinsel Peloponnes Cyrsilus: ein Bürger Athens Xerxes: der Heerführer der Perser lapis, lapidis: der Stein obruere, obruo, obrui, obrutum: überschütten |
|---|---|
[49] Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit in contione se habere consilium rei publicae salutare, sed id sciri non opus esse; postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret; datus est Aristides. | Themistocles: Themistokles, griechischer Politiker contio, contionis, f.: die Versammlung salutaris: nützlich, hilfreich, rettend (von salus, salutis, f.: die Rettung) sciri: bekannt werden |
Huic ille, classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse, quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. | Lacedaemonii: die Spartaner Gytheum: Gythion oder Gytheion: der Haupthafen der Spartaner quo facto: das Bezugswort ist hier in den Relativsatz hineingezogen; vgl. die Übersetzungshilfen zum Relativsatz. |
Quod Aristides cum audisset, in contionem magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilium, quod Themistocles adferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt | Aristides: ein griechischer Bürger perutile: die Vorsilbe per- dient der Verstärkung. auctore Aristide: nominaler Ablativus absolutus |
Melius hi quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales habemus. Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, ne tum quidem, cum id, quod utile esse putes, adipiscare. Hoc enim ipsum – utile putare, quod turpe sit – calamitosum est. | immunis: straflos. Cicero spielt hier vielleicht auf die Ansiedlung der Piraten unter Pompeius an. vectigalis: tributpflichtig adipiscare = adipiscaris; adipisci, adipiscor, adeptus sum: erreichen calamitosus: verderblich |